Corinthios i 11:32
Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. + 11.32 Dum judicamur, etc. Eisdem qui patiuntur etiam pœna propria, est aliquando purgatio, ut prophetæ Addo, qui prohibitus comedit: qui vivus potuit terreri vel contristari de eo quod non erat sensurus mortuus. Dictum est enim ei: Non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum III Reg. 13.. Et per hoc inobedientia prophetæ puniri potuit, ne ad supplicium tartareum ejus anima raperetur. Corripimur. In paucis est omnium emendatio, quatenus timore pœnæ nostræ alii emendantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
Cross References
Deuteronomy 8:5ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
Job 33:18eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
Proverbs 3:11[Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis: + 3.11 Disciplinam. Sunt qui in prosperis serviunt Domino, etc., usque ad pietatem, quam in tranquillitate videbatur habere, amittat.
Jeremiah 7:28Et dices ad eos: [Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam; periit fides, et ablata est de ore eorum. + 7.28 Hæc est gens. Hoc in tempore prophetarum factum est, et in umbra præcessit. In Christo plene completum est, cujus disciplinam noluerunt audire, unde eleganter infertur: Periit fides et ablata est. Quæ proprie Christianorum est.
Romans 3:19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: + 3.19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.