Corinthios i 11:9
Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Neither was the man created for the woman; but the woman for the man.
In Context
8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
10Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
Cross References
Genesis 2:20Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. + 2.20 Appellavitque, etc. AUG. Mystice. Significans gentes quæ salvæ fierent in Ecclesia per Christum, nomen Christi accepturas, quod prius non habebant; unde, Isa. LXV: Vocabo servos meos nomine alio. Adæ vero non inveniebatur, etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., cap. 15 et seq. Videndum est quomodo facta sit mulieris formatio, quæ mystice dicitur ædificatio, etc., usque ad ut intelligamus per illam extasim Adam divinitus hæc dixisse. Adæ vero non inveniebatur adjutor. Nullus fidelis justus Christo æquari potest. Psalm. 44: Speciosus enim forma præ filiis hominum. Nemo enim poterat genus humanum liberare nisi ipse. Unde Apocalypsis 5: Nemo inventus est dignus aperire librum et solvere signacula ejus, etc. Adæ vero non inveniebatur, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 13 Facta est mulier in adjutorium viri, etc., usque ad et dominio rationis cooperante gratia subjugare.