The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 12 › Corinthios i 12:13

Corinthios i 12:13

Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. + 12.13 Etenim. Ostendit quomodo corpus Christi sit unum quia omnes baptizati, id est abluti et in uno spiritu ducti sumus in hoc, ut simus unum corpus, id est unanimes per illum unum spiritum, ut totum corpus hominis una anima vegetatur. Et quia omnes potati sumus in acceptione diversorum donorum Spiritus sancti, in uno spiritu: quia omnia dona ad unum efficiendum dirigit. Non illius persona contemnenda vel præferenda, nec hominibus gloria Dei danda: quia unus et idem in omnibus operatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For by one Spirit are we all baptized into one body, whether we be Jews or Gentiles, whether we be bond or free; and have been all made to drink into one Spirit.

In Context

12Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. + 12.12 Ita et Christus. Caput et corpus dicitur Christus, propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum. Unus spiritus faciet omnia in membris corporis Christi, sicut una anima videt in oculo, audit in aure, et in cæteris omnibus omnia facit.

14Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. + 12.14 Nam et corpus. Ostendit per similitudinem humani corporis unitatem corporis Christi, id est Ecclesiæ, habere varietatem officiorum et diversitatem hanc non tollere unitatem: sicut humani corporis unitas non in singularitate consistit, sed in multis membris, ut invicem sibi præstent quod debent.

Read all of Corinthios i 12

Cross References

Isaiah 41:17Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.

Isaiah 55:1[Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. + 55.1 Omnes sitientes, venite. HIER. Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis. Comedite. Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de cœlo descendit. Quare appenditis argentum. Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litteræ custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internæ refectionis amittitis.

Zechariah 9:15Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris.

Luke 3:16respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: + 3.16 Veniet autem. Ideo baptizo aqua, quia ille venit qui baptizabit spiritu, et oportet, ut illi via præparetur. Cujus non sum dignus. BEDA. Non sum dignus mysterium incarnationis investigare, etc., usque ad evangelica prædicatio, qua calceati sunt apostoli.

John 1:33Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. + 1.33 Et ego nesciebam. AUG. Visa columba, dicit se per eam didicisse, quod prius nesciebat, etc., usque ad unde Apostolus: In labore et mente sunt differentes, in operatione indifferentes. HIER. Ostendit Joannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum, nam sciebat bat eum Filium Dei esse, et natum in carne. Aug. dicit Joannem ignorasse hoc tantum utrum sibi retineat vim baptizandi, an alicui suorum tribuat. Et manentem. AUG. Spiritualiter dicitur spiritum manere in Christo, a quo nunquam per peccatum recessit, in quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est; in sanctos venit, et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid, ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent, vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum. Qui baptizat. Baptizat Christus in spiritu, non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando, et amorem accendendo, et donis implendo. Hic est Filius Dei. Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat: ut ab eo habeatur testimonium utriusque naturæ.

John 4:10Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. + 4.10 Respondit Jesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios i 12:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios i 12:12Corinthios i 12Corinthios i 12:14 →