Corinthios i 12:18
Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. + 12.18 Memora, unumquodque eorum sicut voluit. Ut nihil desit illi: ita et in Ecclesia diversas personas quibus tribuit munera diversa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But now hath God set the members every one of them in the body, as it hath pleased him.
In Context
Cross References
Psalms 135:6Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.6 Terram super aquas. ID. Sed quo terra gravior ab aquis levioribus portatur, etc., usque ad sic Dominus super puteum sedit, id est juxta. 1
Jonah 1:14Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
Luke 12:32Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. + 12.32 Nolite timere. Regnum quærite, et de regno ne diffidatis; quia Pater complacita bonitate dabit vobis regnum, non vestris meritis. Pusillus. Vel ob comparationem majoris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem, per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum.
1 Corinthians 3:5ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
1 Corinthians 12:24Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, + 12.24 Honesta autem. Quasi dicat: Ita et fratribus in quibus studium peritiæ, conversationis ornavit honestas, nihil est quod addatur a nobis. Sed Deus temperavit. Remoto illo quod obest, ponit illud quod prodest, scilicet contemperationem.
1 Corinthians 15:38Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus. + 15.38 Deus autem dat. Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodammodo vestitum resurgit multa secum habens incrementa, ita mortuus Dei virtute poterit vivere, et meliori corpore resurgere. Unicuique seminum. Ita et nobis reformabit corpora nostra antiqua, ut Job ait: Quem visurus sum ego ipse, et non alius. Sed erit differentia in gloria et dignitate, quamvis de eadem sint natura. Sicut non omnis caro est ejusdem dignitatis, licet de eisdem elementis, et hoc est quod ait: