The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 12 › Corinthios i 12:2

Corinthios i 12:2

Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. + 12.2 Scitis. Spiritualia, traditurus priora commemorat, ut sicut fuerunt tunc imago idolorum, ita nunc sint imago Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye know that ye were Gentiles, carried away unto these dumb idols, even as ye were led.

In Context

1De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. + 12.1 De spiritualibus. Agere incipit Apostolus de bonis sancti Spiritus, pro quorum majoribus alii superbiebant, minores invidebant et despiciebant, quasi nunquam habituri essent.

3Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. + 12.3 Ideo notum. Quia per singula charismata hominibus magis gloriam quam Deo dabant, nescientes hoc a Spiritu sancto ministrari; in omnibus ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut tunc imago idoli totum malum fuit ex homine, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona credantur. Nemo in spiritu, etc. Cogitando, loquendo, operando. Dicit similiter tribus modis, scilicet, corde, ore et opere anathema Jesu, id est aliquam separationem, a Jesu, id est quodlibet peccatum: quasi: Abstinetur per spiritum a malo. Nisi in Spiritu sancto. Quasi: Bene operari et omne bonum est per Spiritum sanctum, et ideo major non despiciat minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto.

Read all of Corinthios i 12

Cross References

Psalms 115:7O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: + 115.7 Dirupisti vincula mea. CASS. Virtute martyrii vincula peccatorum rumpuntur, quia omnia sanguine abluuntur. Hic versus tantæ virtutis a quibusdam creditur, ut peccata homini dimittantur, si in fine vitæ trina confessione dicatur. ID. Qui pretiosa. O Domine, tibi sacrificabo; loquens Deo, affirmat, quod supra dixerat. Sacrificabo. AUG., CASS. Et quia dirupisti, tibi sacrificabo, ut gratus, Hostiam laudis. Sic quod: 1

Isaiah 46:7Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur: sed et cum clamaverint ad eum, non audiet; de tribulatione non salvabit eos.

Habakkuk 2:18Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.

1 Corinthians 6:11Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. + 6.11 Sed sanctificati estis. Nota sed, repetitam conjunctionem, non parvum pondus dare sententiæ.

Ephesians 2:11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: + 2.11 Propter quod. Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Judæos et gentes, quod utrique sub peccato fuissent, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judæorum perpessas, ut modo æquales Judæis, magis sint obnoxii gratiæ Dei. Aliquando vos. In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse: qui, ibi: vos qui gentes eratis, et secundum hoc suspensive legitur usque ibi: Nunc autem in Christo, etc.; eodem tamen manente sensu.

1 Thessalonians 1:9Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 12:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 12:1Corinthios i 12Corinthios i 12:3 →