bible.software › Corinthios i › Corinthios i 12 › Corinthios i 12:22
Corinthios i 12:22
Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Nay, much more those members of the body, which seem to be more feeble, are necessary:
In Context
21Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. + 12.21 Aut iterum caput pedibus. Ipsa dignitas contemptibilis est sine subjectis. Officium enim est per quod dignitas constat. Magnus imperator necessarium habet exercitum.
23et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. + 12.23 Inhonesta sunt. Absit ut in membris sanctorum aliqua sit turpitudo: sed dicuntur inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam habent ea quæ in promptu sunt. Vel propter legem membrorum quæ de peccato venit; usus membrorum illicitus turpis est, non membra ipsa. Intelliguntur etiam quidam fratres qui cum honesti sunt egestate et habitu, aliquando tamen vitæ mundioris sunt. Vel intelliguntur illi qui in Ecclesia per aliquod peccatum inhonesti, abundantius adjuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant.
Read all of Corinthios i 12
Cross References
Ecclesiastes 4:9[Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ. + 4.9 Melius est. ID. Post sollicitudines et miserias, etc., usque ad calorem vitæ æternæ accipere non valemus.
Ecclesiastes 9:14civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
Titus 2:9Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
This Verse In Other Editions
Study Corinthios i 12:22