bible.software › Corinthios i › Corinthios i 12 › Corinthios i 12:24
Corinthios i 12:24
Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, + 12.24 Honesta autem. Quasi dicat: Ita et fratribus in quibus studium peritiæ, conversationis ornavit honestas, nihil est quod addatur a nobis. Sed Deus temperavit. Remoto illo quod obest, ponit illud quod prodest, scilicet contemperationem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For our comely parts have no need: but God hath tempered the body together, having given more abundant honour to that part which lacked:
In Context
23et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. + 12.23 Inhonesta sunt. Absit ut in membris sanctorum aliqua sit turpitudo: sed dicuntur inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam habent ea quæ in promptu sunt. Vel propter legem membrorum quæ de peccato venit; usus membrorum illicitus turpis est, non membra ipsa. Intelliguntur etiam quidam fratres qui cum honesti sunt egestate et habitu, aliquando tamen vitæ mundioris sunt. Vel intelliguntur illi qui in Ecclesia per aliquod peccatum inhonesti, abundantius adjuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant.
25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. + 12.25 Sed in idipsum pro invicem. Quasi dicat: Sollicita sint membra, ut tendant in idipsum, id est in id sollicitudinis quod sit ipsum, id est indifferens, ut non minus pro alio quam pro se.
Read all of Corinthios i 12
Cross References
Genesis 3:11Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?
This Verse In Other Editions
Study Corinthios i 12:24