Corinthios i 12:3
Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. + 12.3 Ideo notum. Quia per singula charismata hominibus magis gloriam quam Deo dabant, nescientes hoc a Spiritu sancto ministrari; in omnibus ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut tunc imago idoli totum malum fuit ex homine, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona credantur. Nemo in spiritu, etc. Cogitando, loquendo, operando. Dicit similiter tribus modis, scilicet, corde, ore et opere anathema Jesu, id est aliquam separationem, a Jesu, id est quodlibet peccatum: quasi: Abstinetur per spiritum a malo. Nisi in Spiritu sancto. Quasi: Bene operari et omne bonum est per Spiritum sanctum, et ideo major non despiciat minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 21:23non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. + 21.23 Non permanebit. Hoc est non debet relinqui in eadem damnatione, sed revocari doctorum exhortatione, ut nulli, dum vivit, reconciliatio negetur. Non permanebit. Non est de die in diem differenda pœnitentia, sed statim agenda, ut per pœnitentiam infructuosam ab oculis Dei abscondantur delicta, unde: Beati quorum tecta sunt peccata Psal. 31.. Maledictus a Deo. AUG., lib. XIV contra Faustum. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum Gal. 3.. Adam namque in ligno prævaricationis corruit: ideo sibi et posteris suis maledictionem meruit, de qua dicit: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Maledictam namque, id est, exsecrabilem et turpissimam mortem suscepit. ID., ubi supra, cap. 3, 4. Maledictus a Deo est qui pendet, etc. Quidam hæretici ad calumniam passionis Christi hanc sententiam transferunt, etc., usque ad bene ergo maledictum dicitur, quod odit Deus, hoc pependit in ligno. Contaminabis. Pœnitentiæ lacrymis fetorem peccatorum abluere debemus, ne aliis scandalum et nobis germinet cruciatum.
Matthew 16:16Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
Mark 9:39qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
John 15:26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; + 15.26 Cum autem. Nunc videntes opera oderunt gratis et me et Patrem. Sed cum venerit Paracletus, manifestiore testimonio convincet eos qui viderunt et oderunt, sed et quosdam eorum compunctos de tanto scelere convertet. Quem ego mittam. Die Pentecostes venit Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, cum quibus erant omnes apostoli in domo ubi cœna fuerat. Qui a Patre. Spiritus procedit a Patre et Filio, sed Filius dicitur a Patre procedere, quia ad Patrem solet referre, et quod ipsius est de quo ipse est. A quo ergo habet ut sit, ab illo habet ut de illo procedat Spiritus.
Acts 8:37Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. + 8.37 Si credis. RAB. Non ignorabat ejus fidem, sed volebat manifestam confessionem, ut baptizaturis et baptizandis daretur exemplum interrogandi et confitendi.
Romans 10:9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. + 10.9 Quia si confitearis. AUG. Ecce lans fidei et merces. Laus fidei est, si credideris, quia Dominus est Jesus, etc., usque ad qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc est in justificatione præcedit.