Corinthios i 12:5
et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And there are differences of administrations, but the same Lord.
In Context
Cross References
Acts 10:36Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
Romans 14:8Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
1 Corinthians 12:28Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. + 12.28 Et quosdam quidem. Determinat hic de donis Dei, quæ altiora, et quæ sint inferiora. De his enim putabant Corinthii, quod minus esset majus, et quod majus esset minus. Primum. Dignitate et tempore apostolos vice Christi prædicantes et omnium judices. Secundo prophetas. Id est mysteria Scripturarum vel futura revelantes. Tertio doctores. Præcepta vivendi dantes, vel qui pueros litteris imbuunt. Genera linguarum. CHRYS. Ecce donum Dei est, multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud, quod illi primum ponebant.
Philippians 2:11et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. + 2.11 Quia Dominus, etc. Quod hic quidam negant, dicentes: Quomodo potest fieri, ut homo sit in gloria Dei Patris? sed si adoptivus sit, homo Deus in gloria Dei Patris esse non potest.