Corinthios i 12:6
et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. + 12.6 Idem vero Deus. Hoc ait, ne Pater et Filius et Spiritus sanctus alia separatim operari videantur, ex eo quod Spiritui gratias, et Domino ministrationes, et Deo operationes supposuerat, omnia referens ad unum Deum subdit: Quia Deus operatur. Omnia in omnibus. Non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habet quis in se, habeat in alio, et sic maneat charitas et humilitas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And there are diversities of operations, but it is the same God which worketh all in all.
In Context
5et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:
Cross References
John 5:17Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. + 5.17 Jesus autem respondit. Quasi dicat cæci in lege cur mihi invidetis, si hominem in sabbato sano, qui Deus cum Patre semper operor.
1 Corinthians 12:11Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. + 12.11 Unus atque idem spiritus. Quod supra dixit tres operari, hic nominat spiritum: quia enim unius sunt naturæ, quod unus operatur, tres operantur. Unus et idem, inquit, ne tot putentur quot sunt opera: non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatio Trinitatis. Dividens singulis. Unde nec huic dolendum, nec illi superbiendum. Ut vult. Qui solus novit quod conveniat, et gratis, non ad meritum hominum.
Ephesians 1:19et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, + 1.19 Quæ sit supereminens. Quoddam incrementum gloriæ habebunt summi doctores, ultra illud quod communiter omnes habebunt. Habebunt enim omnes eumdem denarium. Sed differt stella a stella in claritate I Cor. 15.. Et erunt diversæ mansiones in domo Patris Joan. 14..
Philippians 2:13Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. + 2.13 Deus enim. Nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale primo homini dedit: sine quo non possunt perseverare si velint, sed in eis etiam operatur et velle, ut quoniam non perseverabunt nisi et possint et velint, perseverandi eis et possibilitas et voluntas divinæ gratiæ largitate donetur. Tantum quippe Spiritu sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint quia sic volunt: ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint.
Colossians 3:11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.