The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 12 › Corinthios i 12:8

Corinthios i 12:8

Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: + 12.8 Sapientiæ. Sapientia est in contemplatione æternorum. Scientia in actione temporalium. Unde in Job: Ecce pietas. Id est, cultus, Dei est sapientia, qui Græce theosebia. Et quis hic cultus ejus, nisi amor et cognitio ejus? abstinere autem a malis scientia est: mala autem in temporalibus sunt, in quibus caute et prudenter versandum est. Cui datur sapientia, est quasi sol; cui scientia, luna in nocte sæculi; quibus cætera dantur, stellæ sunt: quia hæc in nocte sunt necessaria.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For to one is given by the Spirit the word of wisdom; to another the word of knowledge by the same Spirit;

In Context

7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. + 12.7 Unicuique. Divisa sunt bona, et non ad meritum alicujus singulariter dantur, sed ad utilitatem ædificandæ Ecclesiæ. Accepimus et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres, quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum.

9alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: + 12.9 Alteri fides. Et fides inter dona Dei et munera est. Non ergo sola charitas, sed charitas cum fide a Deo nobis est.

Read all of Corinthios i 12

Cross References

Exodus 31:3et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, + 31.3 Et implevi AUG., quæst. 128. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quæ pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiæ et intellectus et scientiæ, quæ his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiæ et scientiæ, nondum legitur Spiritus sanctus.

Nehemiah 9:20Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos: et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti.

Psalms 143:10Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, + 143.10 Gladio. AUG. Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: Et erue me de manu filiorum alienorum. Maligno. De quo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10.. Hic est gladius bis acutus Apoc. 19., utroque acumine præpotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur. 1

Isaiah 11:2Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis; + 11.2 Et requiescet. ID. Quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis. Spiritus. Sicut sermo Domini, lux, vita et resurrectio vocatur, etc., usque ad hi sunt septem oculi in lapide uno secundum Zachariam.

Isaiah 59:21Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.] + 59.21 Hoc fœdus, ut scilicet eos sanguine Filii redimam, et ipsi præcepta mea faciant, et me moriter teneant et hoc est, Spiritus meus, qui est in te,

Matthew 13:11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. + 13.11 Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 12:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 12:7Corinthios i 12Corinthios i 12:9 →