Corinthios i 13:1
Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. + 13.1 Si linguis, etc. Probat hic quod charitas excellentior est: quia alia sine illa non valent, et illa sine istis prodest plurimum. Charitatem autem. Charitas est fons proprius et singularis bonorum cui alienus non communicat. Quæ ut oleum non potest premi in imo, sed superexcellit; quæ si desit, frustra habentur cætera: si adsit, habentur omnia? Velut æs sonans, etc. Sicut impulsu aliquo et non per se æs resonat, sic loquens linguis, non per se, qui nescit quod loquitur, sed virtute spiritus profert ea quibus audientes mulceat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 14:15Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
1 Corinthians 12:8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: + 12.8 Sapientiæ. Sapientia est in contemplatione æternorum. Scientia in actione temporalium. Unde in Job: Ecce pietas. Id est, cultus, Dei est sapientia, qui Græce theosebia. Et quis hic cultus ejus, nisi amor et cognitio ejus? abstinere autem a malis scientia est: mala autem in temporalibus sunt, in quibus caute et prudenter versandum est. Cui datur sapientia, est quasi sol; cui scientia, luna in nocte sæculi; quibus cætera dantur, stellæ sunt: quia hæc in nocte sunt necessaria.
1 Corinthians 12:29Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores? + 12.29 Nunquid omnes pro, etc. Qui hæc non habet in se amet in aliis ea: et in eis jam hæc habet, quæ in se non habet.
1 Corinthians 13:8Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. + 13.8 Charitas. Item in hoc est dignior quia nec in hoc sæculo, nec in futuro finitur, etsi quædam opera ejus cessent. Nunquam excidit. Si credendo et sperando diligimus quod nondum videtur, quanto magis cum videbitur?
2 Corinthians 12:4quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. + 12.4 Raptus est. THEOPH. Ipsius vide summam demissionem et humilitatem, quomodo tanquam de alio hæc recenseat: de hoc enim, inquit, gloriabor. At cujus gratia (si alius raptus est) gloriaris? Itaque hæc de seipso dicit. Arcana verba. Intimationem de secreta Dei essentia, quasi per verba.
Galatians 5:22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, + 5.22 Charitas. Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium. Puritas conscientiæ. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus Isa. 48..