The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 13 › Corinthios i 13:12

Corinthios i 13:12

Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. + 13.12 Nunc. Imagines veritatis per fidem videntur. Tunc autem facie ad faciem. Id est res ipsæ manifeste videbuntur. Tunc cognoscam. Id est videbo promissa, sicut ipse est, hoc est præsentem ad Deum esse, ubi Christus est. Vel sicut præscitus sum cognoscere quod modo est secretum, Speculum. Est anima: speculum vi cujus aliquo modo Deum noscimus, sed obscure. Ænigma. Est autem ænigma non omnis, sed obscura allegoria. Unde sicut per speculum significavit imaginem, ita nomine ænigmatis similitudinem quamvis, sed obscuram et ad percipiendum difficilem intelligit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For now we see through a glass, darkly; but then face to face: now I know in part; but then shall I know even as also I am known.

In Context

11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.

13Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas. + 13.13 Fides, spes, etc. Quibus scientia et prophetia militat sine quibus nullius justi est vita ista perfecta. Major autem horum est charitas. Charitas est cui hic fides et spes non potest deesse, sed fides et spes sine charitate possunt esse.

Read all of Corinthios i 13

Cross References

Exodus 33:11Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

Judges 14:12Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas:

Matthew 5:8Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.

John 10:15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. + 10.15 Et ego. Filius per se agnoscit Patrem, nos per illum, sicut alibi, Deum nemo vidit unquam, nisi Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarraverit Matth. 11.. Item nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Matth. XI; Luc. 10.. Et animam meam pono. Hoc est probatio dilectionis ad Patrem, et ad oves. Sic et Petrus tertio confitens amorem, jubetur pascere oves, et pro eis mori. Pro ovibus. Pro ovibus domus Isræl quæ perierant, ad quas corporaliter missus, a quibus non sunt dissimiles illæ quæ sunt de gentibus, unde dicit:

1 Corinthians 8:3Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. + 8.3 Si quis autem diligit Deum. Hic diligit Deum, qui charitatis causa scientiam mitigat, ut prosit fratri pro quo Christus mortuus est.

2 Corinthians 3:18Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. + 3.18 Nos revelata facie. In qua Judæis est velamen. In speculo non nisi imago cernitur. Hoc ergo conamur ut per hanc imaginem, id est rationem quod nos sumus videamus utcunque illum a quo facti sumus, tanquam per speculum. In eamdem imaginem. Quia eadem imago Dei est gloria Dei, sicut supra: Vir quidem imago Dei est, et gloria Dei

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios i 13:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios i 13:11Corinthios i 13Corinthios i 13:13 →