Corinthios i 14:16
Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. + 14.16 Amen. Nota quod hoc verbum amen, nec Græcum, nec Latinum est, sed Hebræum, et interpretatur verum. Cumque posset dici, verum, non tamen dixit, sed amen. Nec Græcus, nec Latinus interpres ausus est id facere, ne vilesceret nudatum, sed honorem haberet velamento secreti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
Cross References
Deuteronomy 27:15Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
1 Chronicles 16:36Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum.] Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
Nehemiah 8:6Et benedixit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, amen, elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.
Psalms 72:19Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. 1
Jeremiah 11:5ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc.] Et respondi, et dixi: Amen, Domine. + 11.5 Lacte et melle. HIER. Melle et lacte rerum omnium abundantiam significat, etc., usque ad vel, fiat, Domine, id est, semper maneat quod dedisti.