Corinthios i 14:2
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. + 14.2 Qui enim loquitur lingua, etc. Hoc autem fiebat quando lingua loquens se non intelligebat, ut si quis alicujus linguæ prolationem et non significationem sciret
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.
3Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
Cross References
Genesis 11:7Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. + 11.7 Venite igitur, etc. Ad angelos dixisse intelligitur; vel secundum illud: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Nam singulari numero subjunctum est: et divisit eos, etc., sicut ibi: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. GREG. Moral. lib. 2, c. 5 Venite, etc. Dicitur his qui Deo adhærent, Venite, quia a divina contemplatione nunquam decrescere, sed semper accrescere, et nunquam corde recedere, stabili motu est semper venire. Ascendunt angeli Creatorem conspiciendo, descendunt creaturam illicite se erigentem examine districtionis premendo. Dicere ergo, Descendamus, et confundamus linguam eorum, est in semetipso quod recte agatur ostendere, et per vim internæ visionis eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare.
Deuteronomy 28:49Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:
Psalms 49:3Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida. + 49.3 Ignis in conspectu ejus exardescet et in circumitu ejus. Ibid. Ante eum præibit; pœna ergo terreat, quos præmia non invitant, etc., usque ad malos comitabitur ad inferos. Tempesta valida. Advocabit cœlum desursum, et terram. CASS. Non ventus, etc., usque ad prius omnes communiter vocavit, tunc vocabit ut discernat. Discernere populum suum. AUG. Primo commistos vocavit a solis ortu usque ad occasum, tunc autem ut discernat. 1
Matthew 13:11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. + 13.11 Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.
Mark 16:17Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: + 16.17 Signa autem, etc. Nunquid si signa non faciamus, non credimus? Sed hæc in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiæ jam confirmata non sunt necessaria. Dæmonia ejicient, etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit, et malignos spiritus expellit. Linguis loquentur novis. Hoc fit dum fideles veteris vitæ sæcularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant, et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.
Acts 10:46Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.