Corinthios i 14:34
Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 30:3Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. + 30.3 Si quis. Animæ quæ in perfectum virum occurrit, nemo dominatur in votis, sed libertatem suam habet in illis. ORIG., hom. 24 in Num. Votorum lex ponitur, etc., usque ad ut facias tantum quod pertinet ad divinum cultum. ID. Animarum, quæ in Ecclesia Dei sunt, etc., usque ad nec necesse sit nobis sub tutoribus et procuratoribus derelinqui a Patre. Juramento constrinxerit, etc. AUG., quæst. 56 in Num. Non hoc ad omnem, etc., usque ad sed per votum ipse sibi efficit non licere.
1 Corinthians 11:3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. + 11.3 Viri, etc. Potest nomine viri intelligi hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animæ maritus, animalem affectionem tanquam conjugem regit. Caput Christus est. Quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei, quæ Christus est: in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est, plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste, et per hoc est vir caput mulieris, id est, rector animalitatis, quæ regitur a spiritu tanquam mulier a viro. Orans. Quia in aliis ubi est, potest velare, sed nondum suo judici se offert et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri.
1 Corinthians 11:7Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. + 11.7 Quoniam imago. Imago et similitudo pro se invicem accipiuntur, sed tamen in hoc proprie est similitudo animæ cum Deo, quod incircumscripta, quod ubique tota et simul. AUG., lib. XII de Trin. c. 7, 8, 9. Homo dicitur imago Dei, et ad imaginem: quia non æqualis, etc., usque ad ut male viventes bene loquendo turpitudinem suam contegant.
1 Corinthians 14:35Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. + 14.35 Turpe est. Quia contra disciplinam ecclesiasticam hoc est.
Ephesians 5:33Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
1 Timothy 2:11Mulier in silentio discat cum omni subjectione. + 2.11 Mulier in silentio. Orandi officium dixit convenire omnibus, et qualiter, et pro quibus, et quare, et quod ubique orandum sit. Nunc dicit, quod docendi officium solis viris conveniat, et quales ad illud debeant ordinari, determinat.