Corinthios i 14:35
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. + 14.35 Turpe est. Quia contra disciplinam ecclesiasticam hoc est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?
Cross References
1 Corinthians 11:14Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: + 11.14 Si comam, etc. Coma Samuelis et prophetarum pro velamine veteris legis, in revelatione Evangelii deponitur: unde cum transieris ad Christum, auferetur velamen.
Ephesians 5:12Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
1 Peter 3:7Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. + 3.7 Viri. Quasi dicat: sicut præcepi uxoribus, ut per sanctam conversationem suam lucrifaciant maritos, et serviant illis, similiter præcipio vobis, o viri, ut per vestram conversationem lucrifiant mulieres, et custodite eas, vos dico cum illis, reddendo debitum, cohabitantes. Et hoc secundum conscientiam, non in passionibus desiderii, sed sicut Deum intelligimus velle, scilicet ut generetis filios in cultum unius Dei, vos dico impertientes honorem vasculo muliebri, quasi infirmiori, et in vestibus, et in aliis necessariis eis providentes: et si aliquando placet illis a coitu cessare, impendite honorem, quia infirmiores sunt. Impendite etiam tanquam cohæredibus gratiæ in præsenti datæ a Deo, et vitæ dandæ in futuro, vel vitæ pro gratia dandæ.