The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 14 › Corinthios i 14:38

Corinthios i 14:38

Si quis autem ignorat, ignorabitur. + 14.38 Si quis autem ignorat. Sed si quis hæc ignorat, et non vult credere esse mandata Dei, ignorabitur, ut in Evangelio: Nescio vos, id est non novi vos esse meos, vel inter prædestinatos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if any man be ignorant, let him be ignorant.

In Context

37Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. + 14.37 Si quis videtur propheta. Quod utique non est, si non ita esse cognoscit: qui enim vere est, ita cognoscit, et qui hæc ignorat, ignorabitur, id est improbabitur. Pusilli in cruce gloriantes etiamsi ignorent quæ subtilissime disseruntur, ad gloriam tamen perveniunt, quia non perit unus de pusillis pro quibus Christus mortuus est. Cognoscat. Cum hoc dicit, innuit difficilia esse verba epistolarum, cum a propheta vel spirituali jubet cognosci.

39Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.

Read all of Corinthios i 14

Cross References

Matthew 7:6Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. + 7.6 Nolite sanctum, etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiæ alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Nolite. Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. Sanctum, quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. Margarita, quæ in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quæ non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. Et conversi. Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.

1 Timothy 6:3Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:

Revelation 22:11Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui justus est, justificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc. + 22.11 Qui nocet, noceat adhuc. Quia posset objici quod malum esset prophetare malis, cum gravius essent inde puniendi, dictum est sibi, ne ideo cesset, quia justum est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 14:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 14:37Corinthios i 14Corinthios i 14:39 →