Corinthios i 14:7
Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? + 14.7 Tamen quæ sine, etc. Per me ostendi linguam non valere sine interprete. Per me dico, ostendi, qui sum rationalis, tamen per inanimata idem possum ostendere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 11:17dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. + 11.17 Cecinimus vobis. Ut David: Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob Psal. 80., et hujusmodi. Lamentavimus. Ut: Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et fletu et planctu Jœl. 2., et hujusmodi
1 Corinthians 13:1Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. + 13.1 Si linguis, etc. Probat hic quod charitas excellentior est: quia alia sine illa non valent, et illa sine istis prodest plurimum. Charitatem autem. Charitas est fons proprius et singularis bonorum cui alienus non communicat. Quæ ut oleum non potest premi in imo, sed superexcellit; quæ si desit, frustra habentur cætera: si adsit, habentur omnia? Velut æs sonans, etc. Sicut impulsu aliquo et non per se æs resonat, sic loquens linguis, non per se, qui nescit quod loquitur, sed virtute spiritus profert ea quibus audientes mulceat.