The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 14 › Corinthios i 14:8

Corinthios i 14:8

Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? + 14.8 Etenim si incertam. Item per aliam similitudinem. Etenim si incertam, etc. Judæis erat usus tubæ in festis et in bellis diversis sonis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if the trumpet give an uncertain sound, who shall prepare himself to the battle?

In Context

7Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? + 14.7 Tamen quæ sine, etc. Per me ostendi linguam non valere sine interprete. Per me dico, ostendi, qui sum rationalis, tamen per inanimata idem possum ostendere.

9Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes.

Read all of Corinthios i 14

Cross References

Numbers 10:9Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.

Judges 7:16Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum. + 7.16 Divisitque. ID., Ibid. Ducti sunt ad fluvium, etc., usque ad in sinistra tubam, in dextera tenet lagenam.

Job 39:24fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem.

Jeremiah 4:19Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii. + 4.19 Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:

Joel 2:1[Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est.

Ephesians 6:11Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 14:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 14:7Corinthios i 14Corinthios i 14:9 →