Corinthios i 15:28
Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. + 15.28 Ut sit Deus. Ipse est finis quem supra toties concludens posuit: post membratim explicat quæ sit consummatio futura. Omnia. Quæ desiderari possunt. In omnibus, membris suis: quia præmium virtutis erit ipse qui dedit virtutem, quia Deus erit unde satientur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 2:8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. + 2.8 Postula. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem. CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur. 1
Daniel 2:34Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
Matthew 13:41Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:
1 Corinthians 3:23vos autem Christi: Christus autem Dei. + 3.23 Vos autem Christi. Ut sicut hæc nobis, ita nos Christo subjiciamur. Christus autem Dei. Proprius Filius ejus voluntatem ejus faciens, ut et nos faciamus ipsius. Cur ergo ad injuriam Christi de hominibus aliquid speratis?
1 Corinthians 12:6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. + 12.6 Idem vero Deus. Hoc ait, ne Pater et Filius et Spiritus sanctus alia separatim operari videantur, ex eo quod Spiritui gratias, et Domino ministrationes, et Deo operationes supposuerat, omnia referens ad unum Deum subdit: Quia Deus operatur. Omnia in omnibus. Non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habet quis in se, habeat in alio, et sic maneat charitas et humilitas.