The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:29

Corinthios i 15:29

Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? + 15.29 Pro mortuis. Id est pro peccatis delendis. Vel, pro se mortuis faciendis ad similitudinem mortis Christi, quid facient cum non sint vitam habituri? Si omnino, etc. Ita ut nec Christus surrexerit? ut quid baptizantur cum peccata non dimittantur, si Christus non resurrexerit?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Else what shall they do which are baptized for the dead, if the dead rise not at all? why are they then baptized for the dead?

In Context

28Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. + 15.28 Ut sit Deus. Ipse est finis quem supra toties concludens posuit: post membratim explicat quæ sit consummatio futura. Omnia. Quæ desiderari possunt. In omnibus, membris suis: quia præmium virtutis erit ipse qui dedit virtutem, quia Deus erit unde satientur.

30ut quid et nos periclitamur omni hora?

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Romans 6:3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? + 6.3 An ignoratis. Mortui peccato quod fit in baptismo, non debemus ei iterum vivere, ut iterum mori sit ei necesse: quia in morte Christi, id est, in similitudine mortis Christi ut sicut semel mortuus est carne, et semper vivit, ita nos semel mortui malo per baptismum, semper vivamus bono. Vel in morte dicit: quia mors est causa hujus purificationis.

1 Corinthians 15:32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. + 15.32 Si secundum hominem. Id est agens rationabiliter quia hominis est credere, non mori hominem ut bestiam, pugnavi, id est disputavi. Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Hoc propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student ut pecora, dicentes: Quis inde venit? Non audivi vocem cujusquam inde venientis. Quibus dicitur: Stulte, si pater tuus surgeret, crederes? Dominus omnium surrexit, et non credis. Qui voluit mori et surgere, ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur. Crederes patri iterum morituro, et non credis jam immortalis, qui denique testimonium habet in cœlo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:28Corinthios i 15Corinthios i 15:30 →