The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:39

Corinthios i 15:39

Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. + 15.39 Et eadem caro. Omnis caro corpus, sed non e converso: ut lignum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All flesh is not the same flesh: but there is one kind of flesh of men, another flesh of beasts, another of fishes, and another of birds.

In Context

38Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus. + 15.38 Deus autem dat. Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodammodo vestitum resurgit multa secum habens incrementa, ita mortuus Dei virtute poterit vivere, et meliori corpore resurgere. Unicuique seminum. Ita et nobis reformabit corpora nostra antiqua, ut Job ait: Quem visurus sum ego ipse, et non alius. Sed erit differentia in gloria et dignitate, quamvis de eadem sint natura. Sicut non omnis caro est ejusdem dignitatis, licet de eisdem elementis, et hoc est quod ait:

40Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium. + 15.40 Cœlestia. Resurgentium corpora sunt cœlestia; terrestria antequam moriantur, quia ex Adam. Et quia Christus cœlestis est, ex eo corpora cœlestia dicuntur, et non jam caro dicuntur. Ex Adam vero, quia terrestris est, terrestria corpora denominantur.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Genesis 1:20Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. + 1.20 Dixit etiam Deus, etc. BEDA, ubi supra. Post ornatam quarto die cœli faciem luminaribus, ornantur suis animalibus die quinto inferiores mundi partes, aqua scilicet et ær. Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., ex c. 1, 2, 3, 4, 5 et 6, tom. 3 Oportebat in creandis habitatoribus inferioris partis, etc., usque ad Quod intelligendum non est nisi in aquarum naturam pinguioris æris qualitate conversos. Animæ viventis. AUG., ibid., c. 8 Id est, quæ sunt in animabus vivis, sicut dicitur: Ignobilia hominum, id est, qui sunt in hominibus ignobiles. Quod quidam propter tarditatem sensus putant dictum esse vel quia pisces nullius sint memoriæ; sed certissimum est eos habere memoriam. AUG., ubi supra, c. 3, 4 De conversione elementorum quæstio est. Alii dicunt omnia posse converti in omnia, etc., usque ad quod enim tactu aquas, ventosque sentimus; hinc est quod solida terra omnibus elementis miscetur, sed in his crassioribus sentitur amplius. Sub firmamento , etc. Etsi immenso interjacente spatio, volant tamen aves sub sidereo cœlo, quæ super terram volant: sicut homines qui in terra sunt, sub cœlo esse dicuntur. Alia translatio: Secus firmamentum cœli, quia vicina sunt ætheri spatia hujus æris qui aves subvehit. AUG., de Gen. ad litt., l, 3, c. 9, 10, tom. 3, col. 284 Notandum quosdam philosophos ita sua cuilibet elemento distribuisse animalia, etc., usque ad caliginosa tamen æris loca tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:38Corinthios i 15Corinthios i 15:40 →