The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:45

Corinthios i 15:45

Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. + 15.45 Homo. Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis. Sed non. Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, factus est in spiritum vivificantem. Sed non prius fuit in eo illud quod est spirituale, sed quod est animale, deinde spirituale. Sic et de nobis poterit fieri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And so it is written, The first man Adam was made a living soul; the last Adam was made a quickening spirit.

In Context

44seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: + 15.44 Corpus animale. Id est quod nihil habet ab anima, nisi quod sensificetur per eam, sicut animalia. Surget spirituale. Transiens in naturam spiritus, id est habens quædam spiritualia, quia agile, leve, cibis non indigens. Cum dixit corpus transiturum ad incorruptionem, corruptionis mentionem facit, ut ostendatur major dignitas resurrectionis. Si est corpus. Vere surget corpus spituale, quia si modo est, animale est, id est constat esse; quandoque erit spirituale. Sicut enim animales sumus quia pater noster carnalis factus est in animam viventem: sic erimus in resurrectione spirituales: quia Pater noster spiritualis factus est in sua resurrectione in spiritum vivificantem.

46Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

John 1:4In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: + 1.4 Quod factum est, erat vita in ipso. AUG. Joannes Chrysostomus: Et sine ipso factum est nihil. Quod factum est. Hilarius: Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso.

John 4:14sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. + 4.14 Aqua. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in æternam gloriam subvehit.

John 5:25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. + 5.25 Quia venit. Dixi quia Filius suscitat et vivificat, quod verum est, quia venit hora, etc., et ostensio Patris sui, hic enim de suscitatione animæ a peccatis agitur. Vocem Filii. Hoc solum justis convenit, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est. Sicut enim Pater. AUG. Vita quæ est ipse Pater et Filius pertinet ad animam, non ad corpus, etc., usque ad vita et ipsa est vita corporis. In semetipso. Non aliunde, sed ipse est vita, sic et Filius in semetipso est vita. Sed differunt, quia Pater est vita non nascendo, Filius est vita ex Patre nascendo, unde ait: Dedit, non quod aliquando Filius fuerit sine vita, sed nascitur ex eo vita, dedit ergo, id est, vita genuit vitam.

John 6:39Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. + 6.39 Hæc est enim voluntas ejus qui misit me Patris, etc. Non est voluntas Dei ut pereat unus de pusillis, de tumentibus perit, de pusillis nihil. Non perdam, etc. Id est, quia videt me et credit in me, qui sum vita sicut et Pater, et ideo modo habet vitam quæ non est ei sola, sed et resuscitabo eum.

John 6:57qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. + 6.57 Qui manducat. Jam exponit quomodo fiat quod dixit, et quid sit manducare carnem, et bibere sanguinem, hoc est manere in Christo, et Christum habere in se manentem. Qui vero non manet in Christo, et in quo non manet Christus, non manducat spiritualiter, et sic sacramentum sibi sumit in judicium corporaliter.

John 6:68Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:44Corinthios i 15Corinthios i 15:46 →