The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:46

Corinthios i 15:46

Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Howbeit that was not first which is spiritual, but that which is natural; and afterward that which is spiritual.

In Context

45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. + 15.45 Homo. Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis. Sed non. Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, factus est in spiritum vivificantem. Sed non prius fuit in eo illud quod est spirituale, sed quod est animale, deinde spirituale. Sic et de nobis poterit fieri.

47Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. + 15.47 Primus homo. Vere primus est in animam viventem; quia de pulvere terræ formatus est animalis et passibilis ex natura. Secundus homo, quia de cœlo, id est quia divina natura fuit humanæ unita, ideo cœlestis, id est spiritualis in resurrectione; et quia primus pater fuit terrenus, tales sunt omnes. Cœlestis. Dicitur esse Christus, quia non humano ritu, sed divino nutu conceptus est et natus.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Romans 6:6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. + 6.6 Vetus homo. Id est, veteres actus sunt crucifixi, id est, mortui. Vetustas nostra et maledictio in duobus consistit, scilicet, in culpa et pœna. Christus autem sua simpla vetustate nostram duplam consumpsit. In sepulcro enim uno die et duabus noctibus quievit. Per unum diem simpla ejus vetustas signatur, per duas vero noctes gemina nostra; unde: Culpam nostram Christus delevit præsentem, præteritam, et futuram. Præteritam remittendo, præsentem ab ea retrahendo, futuram ut vitaremus gratiam conferendo. Pœnam quoque similiter consumpsit, gehennalem prorsus delendo, ut eam vere pœnitentes non sentiant. Temporalem vero non penitus quidem tulit: manet enim fames, sitis, mors et hujusmodi; sed regnum et dominium ejus dejecit, et in novissimo penitus exterminabit.

Colossians 3:9Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:46

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:45Corinthios i 15Corinthios i 15:47 →