Corinthios i 16:1
De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. + 16.1 De collectis. Post alia, de collectis faciendis in sanctos qui erant in Hierosolymis breviter monet. Quod non est contra illud: Nolite cogitare de crastino. Non est enim cogitare de crastino, si quis humano more ista cogitet: sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intueatur. Ita et vos. AMBROS. Præcipit Apostolus omnem plebem die Dominico convenire, etc., usque ad nec grave est, et multum invenitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 9:41Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. + 9.41 Dans autem. Contacta manu Petri Tabitha resurgit, quia anima languens in peccatis, nullo melius ordine quam sanctorum exemplis convalescit.
Acts 11:30quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
Acts 18:23Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
Romans 12:13necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.
2 Corinthians 8:1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: + 8.1 Notam autem vobis. Hic (ubi de correctis agitur) mentio fit de collectis: quia ab aliis non quærit, quibus suadere non potest. Vel, ut alii codices habent, quibus sua dare non prodest.
Galatians 1:2et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. + 1.2 Qui mecum. Dolentes fratres Christiani sunt de vestra seductione, testes veritatis meæ, quibus vos oportet credere, et non paucos, sed omnes.