Corinthios i 16:10
Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi.
Cross References
Acts 19:22Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. + 19.22 In Macedoniam. RAB. Transire volebat de Asia, in qua est Ephesus, in Europam, ubi Macedonia et Achaia sunt; et sic rursus ire in Asiam, id est Jerusalem cum eleemosyna, de qua scripsit Corinthiis.
1 Corinthians 4:17Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
1 Corinthians 16:11Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus.
2 Corinthians 6:1Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. + 6.1 Ne in vacuum. Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vanum recipit, qui non vult se exercere in operibus bonis, vel qui in legalibus confidit.
1 Thessalonians 3:2et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra: + 3.2 Ad confirmandos vos. Propter hoc ipse venire desideraverat.