Corinthios i 16:6
Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. + 16.6 Manebo vel etiam hiemabo, etc. Ibi tanquam medicus, moram habuit, ubi multi ægrotabant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo.
Cross References
Acts 15:3Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
Acts 20:38dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
Acts 27:12Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum. + 27.12 Portum, etc. ID. Portus Cretæ dicitur qui est in Phœnice e regione Cretæ: portum autem Cretæ petebant, quia Cretam navigabant. Ad Africum, etc. Africus stat inter meridianam plagam et occidentalem, magis vergens ad occidentalem; Corus inter septentrionalem et occidentalem, plus deflexus ad occidentem; et provincia Phœnicis Cretam habebat ad occidentem.
Romans 15:24cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
2 Corinthians 1:16et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam.
3 John 1:6qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo.