Corinthios i 2:10
nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. + 2.10 Scrutatur, etc. Scrutari dicitur spiritus Dei omnia, non ut quod nescit, inveniat, sed quia nihil relinquit omnino quod nesciat, vel quia scrutari te facit; quod enim dono ipsius tu facis, ille facere dicitur, quia sine illo tu non faceres.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 92:5Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.] + 92.5 Testimonia. AUG. Quia mirabilis elatio maris, etc., usque ad et coronas ex prædictione. CASS. Testimonia. Vel ita, etc., usque ad licet brevibus verbis, continet.
Isaiah 59:21Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.] + 59.21 Hoc fœdus, ut scilicet eos sanguine Filii redimam, et ipsi præcepta mea faciant, et me moriter teneant et hoc est, Spiritus meus, qui est in te,
Amos 3:7Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
Matthew 13:11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. + 13.11 Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.
Luke 2:26Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
John 14:26Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. + 14.26 Paracletus. Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sancti pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur: per bonitatem ergo Deus nos consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit. Ille vos. Quia etsi Filius doceat nos et revelet Patrem, hoc totum facit per suam bonitatem. Ille vos docebit omnia. Docebit quæ dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet, et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul.