The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 2 › Corinthios i 2:11

Corinthios i 2:11

Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For what man knoweth the things of a man, save the spirit of man which is in him? even so the things of God knoweth no man, but the Spirit of God.

In Context

10nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. + 2.10 Scrutatur, etc. Scrutari dicitur spiritus Dei omnia, non ut quod nescit, inveniat, sed quia nihil relinquit omnino quod nesciat, vel quia scrutari te facit; quod enim dono ipsius tu facis, ille facere dicitur, quia sine illo tu non faceres.

12Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis: + 2.12 Sed Spiritum qui ex Deo est. Spiritus sanctus utique Patris et Filii est, necnon et noster. Quod enim datum est, etiam ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster est qui accepimus. Et non est iste spiritus noster in quo sumus: quia ipse spiritus noster in quo sumus ipse spiritus est hominis, qui in ipso est. Et ipsum tamen spiritum qui hominis est accepimus. Sed aliud est quod accipimus, ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scriptura accipitur, pro ipsa anima vel ipsius animæ potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem, ut intelligeremus. Ut sciamus. Multi habent dona Dei, et nesciendo a quo habeant impia vanitate jactantur. Nemo donis Dei beatus, qui danti est ingratus, unde in Evangelio: Qui habet, dabitur ei. Plene habere est scire unde habeat. Qui ergo non habet, id est, qui nescit unde habeat, et quod habet, auferetur ab eo Luc. 8..

Read all of Corinthios i 2

Cross References

Proverbs 14:10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. + 14.10 Extraneus. Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: Dominus impiorum, etc. Sapiens timet et declinat. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter pœnas ferat.

Proverbs 20:27Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.

Romans 11:33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 2:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 2:10Corinthios i 2Corinthios i 2:12 →