Corinthios i 2:15
Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur. + 2.15 Spiritualis autem homo. Est vel vita vel scientia: spiritualis est vita, qui spiritum Domini habens rectorem, animam regit; scientia vero spiritualis est qui, etsi ex parte et per speculum videt, tamen de eo secundum imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed spiritui. Dei subjectus certissime ac fideliter judicat. Omnia. Non quidem universa quæ continet divina scientia, sed quæ ad justitiam et vitam sufficiunt, id est, omnia judicanda.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he that is spiritual judgeth all things, yet he himself is judged of no man.
In Context
16Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.
Cross References
2 Samuel 14:17Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur: unde et Dominus Deus tuus est tecum.
Ecclesiastes 8:5Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
Acts 15:1Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
1 Corinthians 3:1Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
1 Corinthians 14:37Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. + 14.37 Si quis videtur propheta. Quod utique non est, si non ita esse cognoscit: qui enim vere est, ita cognoscit, et qui hæc ignorat, ignorabitur, id est improbabitur. Pusilli in cruce gloriantes etiamsi ignorent quæ subtilissime disseruntur, ad gloriam tamen perveniunt, quia non perit unus de pusillis pro quibus Christus mortuus est. Cognoscat. Cum hoc dicit, innuit difficilia esse verba epistolarum, cum a propheta vel spirituali jubet cognosci.