Corinthios i 2:4
et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:
5ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
Cross References
Judges 16:5Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
2 Samuel 15:2Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portæ, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israël ego sum servus tuus.
2 Chronicles 18:19Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,
Proverbs 20:19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
Ezekiel 13:6Vident vana, et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos: et perseveraverunt confirmare sermonem.
John 16:8Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. + 16.8 Ille arguet. Non quod Filius non arguat, sed quia Spiritus dabit eis charitatem et pellet timorem, ut sit eis libertas arguendi. AUG. Arguitur de peccato qui in Christum non credit. Arguitur, etc., usque ad ne cum mundi principe judicentur quem judicatum imitantur. Et de justitia. Non de sua, sed de credentium justitia mundus arguitur, quorum comparatione damnatur. Unde non ait: Non videbit me mundus, sed Non videbitis me, vos apostoli. Contra infideles qui dicunt, Quomodo credemus quod non videmus? Est vera justitia credere quod non videtur, ut qui viderunt hominem crediderunt Deum. Et cum per ascensionem forma hominis subtracta est visibus, tunc ex omni parte impletum est: Justus ex fide vivit.