The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 2 › Corinthios i 2:5

Corinthios i 2:5

ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That your faith should not stand in the wisdom of men, but in the power of God.

In Context

4et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:

6Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur: + 2.6 Perfectos. Non cognitores et doctores, quibus opus non est, sed auditores jam capaces.

Read all of Corinthios i 2

Cross References

1 Corinthians 1:17Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. + 1.17 Sed evangelizare. Perfecte enim baptizare etiam minus docti possunt. Perfecte autem evangelizare multo difficilius est et rarioris operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior, evangelizare se missum dicit, non baptizare. Hoc tamen necessitate instante interdum egit. Non in sapientia. Contra sapientiam sæculi. Non in sapientia verbi. Sapientiam dicit philosophorum quæ sic dicitur, etsi non sit: attamen illa est quæ verbosos facit, per quam crux, id est mors Christi, evacuatur; et impossibile secundum naturam judicatur, ut Deus immortalis moreretur. Verbi. Ibi compositio verborum quæritur, ubi teste virtute ipsa veritas se non commendat.

2 Corinthians 4:7Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. + 4.7 Habemus. Hactenus de altitudine scientiæ egit: hic de fragilitate carnis, quæ est ad gloriam, etsi contra videatur. Thesaurum. Sacramentum Dei, quod fidelibus erogatur, perfidis absconditur; esse thesaurum affirmat.

2 Corinthians 12:9et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. + 12.9 Dixit mihi. Per inspirationem, vel per angelum. Nam virtus in infirmitate perficitur. Perfectio virtutum est, quæ habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet: et ideo gloriabor in infirmitatibus, non invitus, sed libens.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 2:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 2:4Corinthios i 2Corinthios i 2:6 →