Corinthios i 2:6
Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur: + 2.6 Perfectos. Non cognitores et doctores, quibus opus non est, sed auditores jam capaces.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
Cross References
Job 12:19Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat: + 12.19 Ducit sacerdotes inglorios. Ibid. Quin ante judicem non invenient gloriam, quam modo in subditorum moribus studio prædicationis non exquirunt. Et optimates supplantat. GREG. Quia, cum mentem regentium justo judicio deserit, cœlestia negligunt, et in suis hic voluptatibus cadunt.
Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1
Isaiah 40:23qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit. + 40.23 Qui dat secretorum. Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi, et hoc est: Qui dat secretorum scrutatores, quasi non sint I Cor. 1..
Matthew 13:22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. + 13.22 Fallacia divitiarum. CHRYSOST. Suffocantur spinis quæ audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit.
Luke 16:8Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. + 16.8 Et laudavit Dominus. Si dispensator iniqui mammonæ Domini voce laudatur quod de re iniqua sibi justitiam præparavit, et passus dispendium, tamen laudat prudentiam ejus, non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint. Filii hujus sæculi. Cujus quisque opera agit, ejus et filius dicitur; unde: Filii hujus sæculi, id est tenebrarum; et filii lucis, æternæ vitæ.