The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 2 › Corinthios i 2:8

Corinthios i 2:8

quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. + 2.8 Si enim cognovissent. Vel minores illum esse Messiam in lege promissum, vel majores Deum esse, vel Dei Filium: nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which none of the princes of this world knew: for had they known it, they would not have crucified the Lord of glory.

In Context

7sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, + 2.7 In mysterio. Exponendo mysteria Veteris Testamenti in quibus Christus significatus est, ut in hostia Abel, vel Abrahæ. Quæ abscondita. Quia non verbis, sed in virtute: non humana ratione comprehensibilis, sed spiritus efficacia credibilis.

9Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum: + 2.9 Nec in cor hominis. Infra cor hominis est quod in cor ascendit; super cor est æternum ad quod cor ascendit. Vel non est homo, sed spiritus qui novit. Ascendit. Res dicitur in corde ascendere, quando bene intellecta placet.

Read all of Corinthios i 2

Cross References

Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.

John 3:19Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. + 3.19 Hoc est autem judicium. Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quæ excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quæ diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum. Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala. Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium æternæ lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.

John 8:19Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. + 8.19 Dicebant ergo ei. Secundum carnem judicantes, Patrem Christi carnaliter acceperunt; sed erat homo in aperto, Verbum Patris in occulto. Ubi est Pater tuus. Quasi dicant: Te videmus sed non Patrem tecum. Quibus econtra dicitur: Sed nec me scitis, quia si hominem quem videtis, non quod in occulto sum scitis, et ideo nec Patrem scitis. Sed si me sciretis, quod est prius, me cognoscite, et sic Patrem sciretis, quia unum sumus. Forsitan et Patrem, etc. Non dubitat, sed dubitantes quasi irridet et increpat; ut et dominus servo, forsitan Dominus tuus sum.

John 12:40[Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.]

John 16:3Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.

Acts 7:2Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, + 7.2 Viri fratres et patres. Quia Stephanus insimulabatur blasphemasse in Moysen et Deum, in principio sui sermonis illorum calumniæ occurrit, dicens Deum qui loquebatur patribus et prophetis Deum esse majestatis et gloriæ. Moysen etiam laudat: sed illos rebelles et semper inobedientes comprobat. Sed arte loquendi usus est ad rebelles, incipiens quasi timeret eos: sic, Viri fratres et patres: lenis sermo et clemens conciliat auditorem, ut commendet actorem. Blande cœpit, ut diu audiretur, et qui recusabat contra Deum, et legem loqui, verum Deum prædicat in principio orationis. Legem etiam sic exposuit, ut ejus esset prædicator cujus accusabatur destructor: in processu etiam sermonis errores eorum redarguens, vigorem animi, et quod liber erat a timore inimici perdocuit. Deus gloriæ, etc. Memor Stephanus præcepti illius: Diligite inimicos vestros Luc. 6., etc., persecutoribus suis salutem nuntiavit. In Mesopotamia. Mesopotamia in capite Syriæ constituta ad aquilonem. RAB. Mesopotamia et Charram in Chaldæa sunt, de Mesopotamia transmigravit in Charram.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios i 2:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios i 2:7Corinthios i 2Corinthios i 2:9 →