Corinthios i 3:10
Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 3:9Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
Proverbs 12:8Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.
Daniel 12:3Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Matthew 7:24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, + 7.24 Omnis ergo. Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem, quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. Viro. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Qui ædificavit. Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam.
Luke 11:35Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint. + 11.35 Vide ergo ne, etc. Post institutionem rectæ fidei etiam de bonis operibus et bona intentione instruit, ut non tantum opera, sed etiam cogitationes et cordis intentiones mundentur, quasi dicat: Ego lucernam fidei in vestris sensibus accendo, et in Ecclesiam pono. Vos autem, quantum ex vobis est, lucernas vestras accendite, id est intentiones cordis vestri mundate, ut ex intentione munda placeant etiam opera. Hæc contra hypocrisim Pharisæorum subdole signa quærentium specialiter dicta, nos juxta moralem sensum generaliter instruunt.
Acts 18:27Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant. + 18.27 Contulit multum. Alia translatio: Profuit multum credentibus, per gratiam, hoc est quod Apostolus scribit: Ego plantavi, Apollo rigavit I Cor. 3., etc.