The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 3 › Corinthios i 3:12

Corinthios i 3:12

Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, + 3.12 Si quis autem. In auro, argento, lapidibus pretiosis præclara doctrina significatur, in tribus aliis vana doctrina signatur, quæ si modo fallit, in igne apparebit: quia ardebit bona permanente, et erit ei bonæ, scilicet doctrinæ merces vita æterna. Ligna, fenum, stipulam. Non hæc de malis operibus accipienda sunt quasi fides sine operibus salvet, quod non est. AUG., in psal. 30. Non sibi polliceatur quisquam habens nefaria opera regnum Dei, etc., usque ad peccata minima atque levissima, quæ ignis facile consumat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now if any man build upon this foundation gold, silver, precious stones, wood, hay, stubble;

In Context

11Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. + 3.11 Fundamentum enim. AUG., lib. de Fide et operibus, c. 15. Fides gratiæ christianæ, id est, ea quæ per dilectionem operatur, etc., usque ad de qua scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines tentatio tribulationis probat Eccli. 27.. Christus. Id est, fides Christi, quæ per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus. Aliud non est fundamentum. Hæc autem neminem perire sinit.

13uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. + 3.13 Dies enim. Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit pœna, quæ consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi. Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. Ignis probabit. Duos ignes futuros legimus. Unum æternum, quo æternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui præcedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superædificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt.

Read all of Corinthios i 3

Cross References

Psalms 19:10Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.]

Proverbs 8:10Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite:

Proverbs 30:6Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.

Isaiah 60:17Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam. + 60.17 Pro lignis æs. ID. Per ligna et lapides, etc., usque ad alii fortes fide, ut Cyprianus, et alii martyres, sicut ferrum. Visitationem tuam. ID. Christum, vel apostolos pacificos, et præpositos justos, ut recte doceant et judicent.

Matthew 15:6et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.

Romans 16:17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. + 16.17 Ut observetis. Pseudoapostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 3:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 3:11Corinthios i 3Corinthios i 3:13 →