The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 3 › Corinthios i 3:17

Corinthios i 3:17

Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. + 3.17 Si quis autem. Iste salvus per ignem, sed si quis voluerit templum quod vos estis, disperdet illum. Et nescitis hoc. Templum. AUG. In quibus Deus habitat per fidem sunt templum Dei, etc., qualiter etiam nunc sunt templum Angeli Dei. AUG. Talis congregatio ædificatio est templi Dei; talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit. Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul congregatis, tanquam in templo suo. Deus igitur ubique præsens est, et ubique totus præsens, nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius. Capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus. Habitare autem ideo in animalibus hominibus et parvulis non carnis ætate, sed mentis, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus, idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit. ID. Sed diceret aliquis: Antequam faceret Deus cœlum et terram, antequam, etc., usque ad beatissimi autem sunt illi, quibus hoc est Deum habere quod nosse. Sapientia enim hujus mundi, etc. AMBR. Abusive ponitur sapientia pro astutia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If any man defile the temple of God, him shall God destroy; for the temple of God is holy, which temple ye are.

In Context

16Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? + 3.16 Nescitis, etc. Hoc præmisit ut illos compungat, qui turpiter viventes corpora sua violant; maxime ille qui uxorem patris habet. Hic agit de structoribus super fundamentum.

18Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.

Read all of Corinthios i 3

Cross References

Exodus 3:5At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. + 3.5 Solve calceamentum, etc. THEOD. Duas ob res jubet calceamenta solvere: primo, ut ipsum magis ac magis religiosum ac reverentem reddat, ut cum tremore mandata ejus accipiat; tum etiam eruditur qua ratione sacertodes in tabernaculo Dei ministrent: nudis enim pedibus sacerdotale munus obibant. ISID. Quia nullus scilicet digne consistere, vel Deum videre potest, nisi cuncta terrena et mortalia deponat. Aliter, veterum consuetudo erat ut si sponsus sponsam repudiaret, in signum repudii discalcearetur. Ideo Moses discalceari jubetur, nec ad Ecclesiam, quæ in rubo significatur, quasi sponsus accedat calceatus; hoc enim Christo servandum, qui verus est sponsus. De quo Joannes ait: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti Joan. 1..

Leviticus 20:3Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.

1 Chronicles 29:3et super hæc quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quæ præparavi in ædem sanctam.

Psalms 79:1In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus. + 79.1 Intellectus pro his qui commutabuntur. AUG. In melius, etc., usque ad testimonium perfidiæ. Asaph. Illuminatus agit de adventu Christi et de vinea ejus, bonum testimonium de capite ipso et corpore ejus, rege et plebe, pastore grege. 1

Ezekiel 5:11Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam: et non parcet oculus meus, et non miserebor.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 3:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 3:16Corinthios i 3Corinthios i 3:18 →