The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 3 › Corinthios i 3:18

Corinthios i 3:18

Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let no man deceive himself. If any man among you seemeth to be wise in this world, let him become a fool, that he may be wise.

In Context

17Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. + 3.17 Si quis autem. Iste salvus per ignem, sed si quis voluerit templum quod vos estis, disperdet illum. Et nescitis hoc. Templum. AUG. In quibus Deus habitat per fidem sunt templum Dei, etc., qualiter etiam nunc sunt templum Angeli Dei. AUG. Talis congregatio ædificatio est templi Dei; talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit. Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul congregatis, tanquam in templo suo. Deus igitur ubique præsens est, et ubique totus præsens, nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius. Capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus. Habitare autem ideo in animalibus hominibus et parvulis non carnis ætate, sed mentis, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus, idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit. ID. Sed diceret aliquis: Antequam faceret Deus cœlum et terram, antequam, etc., usque ad beatissimi autem sunt illi, quibus hoc est Deum habere quod nosse. Sapientia enim hujus mundi, etc. AMBR. Abusive ponitur sapientia pro astutia.

19Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.

Read all of Corinthios i 3

Cross References

Proverbs 3:5Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. + 3.5 Habe fiduciam in Domino. Ne metuas ob imbecillitatem tuam, etc., usque ad et quod jussit, ut implere valeas, donabit. Ne sis sapiens. Videtur idem dixisse, etc., usque ad quæ sit autem vera hominis sapientia sic ostendit:

Proverbs 5:7Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.

Isaiah 5:21Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. + 5.21 Væ qui sapientes estis. Despecta Dei sapientia, etc., usque ad nec intrant ad Christum, nec permittunt intrare.

Jeremiah 8:8Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !

Matthew 18:4Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. + 18.4 Quicunque ergo humiliaverit, etc. Invitat discipulos suos, et omnes alios Dominus, ut quod puer habet per naturam, id est innocentiam et humilitatem, hoc habeant discipuli et omnes alii per virtutem. Sicut parvulus iste. Innocens erit sicut iste parvulus, qui non perseverat in ira: Jesus non meminit: visam mulierem non cupit.

Luke 18:17Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. + 18.17 Regnum Dei. Id est doctrinam Evangelii sicut puer jubemur accipere. Puer in discendo non contradicit doctoribus. Non rationes et verba componit ad resistendum, sed fideliter suscipit, obtemperat et quiescit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 3:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 3:17Corinthios i 3Corinthios i 3:19 →