Corinthios i 3:8
Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. + 3.8 Unum sunt. Posset videri quod si nihil ex se dant, tamen Deus magis per hunc quam per illum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus.
Cross References
Daniel 12:3Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Matthew 10:41Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
Luke 19:19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.
Romans 2:6qui reddet unicuique secundum opera ejus: + 2.6 Qui reddet unicuique. Qui modo illis quos liberat, non reddit, quoniam erga iniquos modo larga est ejus bonitas. In futuro autem reddet mala pro malis, quoniam justus: bona pro malis, quoniam bonus et justus. Tantum mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. GREG. Ad justitiam pertinet, ut nunquam supplicio careant, quorum mens, etc., usque ad æternaliter puniri hominem.
1 Corinthians 3:14Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet. + 3.14 Mercedem. Non solum post finem, sed et in hac vita habet requiem suæ animæ contemnentis omnia.
1 Corinthians 9:17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. + 9.17 Si enim volens. Quia ex voluntate est merces. Videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio, ut potius patiar penuriam quam abutar potestate. Si autem invitus. Ut quod necessitate cogar, aliis prodero, at non mihi. Dispensatio mihi. Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat præter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat Evangelium cohæredibus. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur.