Corinthios i 3:9
Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. + 3.9 Adjutores. In colendo agro dominico; non depravatores, ut quidam aiunt. Quod inde patet, quia vos estis agricultura. Agricultura. Quia colit vos ad fructum. Ædificatio, quia qui colit habitat in vobis. Et ita idem est ager et ædificium, quod non in rebus visibilibus. Nos colimus Deum adorando, non ornando. Ille autem sic nos colit, quod meliores nos reddit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For we are labourers together with God: ye are God’s husbandry, ye are God’s building.
In Context
Cross References
Psalms 72:16Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me: + 72.16 Labor est ante me. AUG. Quasi murus mihi obstat, etc., usque ad videt in judicio illos damnatos. 1
Psalms 118:22Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. 1
Isaiah 27:2In die illa vinea meri cantabit ei. + 27.2 Vinea meri cantabit. Cui Jeremias propinat calicem meracissimum. Merum Græce, purum Latine.
Isaiah 28:28Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
Isaiah 61:3ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. + 61.3 Coronam. Cum scilicet viderint de Judæis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.
Isaiah 61:11Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.] + 61.11 Et laudem: suam, etc., usque ad reddet Domino fructum laudis et bonæ operationis.