The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 4 › Corinthios i 4:1

Corinthios i 4:1

Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. + 4.1 Sic nos. Hactenus de gloria pseudo: hic de suo contemptu agit. Sic nos. Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant; sed sic homo sentiat, ut Deus qui eum elegit. Et dispensatores. AUG. Non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt, etc., usque ad est, illius esse participem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let a man so account of us, as of the ministers of Christ, and stewards of the mysteries of God.

In Context

2Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. + 4.2 Hic jam quæritur. Ita de nobis æstimandum, sed hic inter vos quod non alibi. Jam in præsenti cum exspectandum esset, donec Deus judicet.

Read all of Corinthios i 4

Cross References

Matthew 24:45Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? + 24.45 Quis putas est fidelis servus. Tribus similitudinibus, fulguris, furis, et submersionis Pentapolis, terrorem judicii introduxit communiter ad omnes, ut vigilarent et parati essent. Nunc specialiter ad prælatos loquitur qui humiles, prudentes, non appetentes bonum propter lucrum temporale, sed verbo et exemplo et opere debent pascere oves. Quis putas, quasi dicat: Admonendi estis. Nam quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens. Prudens. In futuro sibi providens. Quem constituit. Quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves.

Luke 8:10Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. + 8.10 Videntes. Doctores Judæorum qui cum merito perversitatis suæ excæcati sunt, mendaciter se videntes putant.

Luke 16:1Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. + 16.1 Ad discipulos. Quia Pharisæi superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant; ideo Salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus, ad discipulos de pietate verba facit. Homo quidam. Villicus proprie, villæ custos, sed ponitur hic pro œconomo, id est dispensatore, qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed econtrario istæ similitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino qui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum ejus præceptum opera illa facit.

1 Corinthians 2:7sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, + 2.7 In mysterio. Exponendo mysteria Veteris Testamenti in quibus Christus significatus est, ut in hostia Abel, vel Abrahæ. Quæ abscondita. Quia non verbis, sed in virtute: non humana ratione comprehensibilis, sed spiritus efficacia credibilis.

1 Corinthians 4:13blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. + 4.13 Tanquam purgamenta. Per hæc omnia probamur in Christo prudentes et fortes.

2 Corinthians 4:5Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: + 4.5 Non enim. Quasi dicat: Bene dico gloriæ Christi, vel: Commendavimus nos coram Deo in manifestatione veritatis, et cætera talia facimus; et hoc propter Christum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 4:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
Corinthios i 4Corinthios i 4:2 →