The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 4 › Corinthios i 4:14

Corinthios i 4:14

Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. + 4.14 Non ut confundam vos. Aspera blandis mitigat, ut salutaris medicus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I write not these things to shame you, but as my beloved sons I warn you.

In Context

13blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. + 4.13 Tanquam purgamenta. Per hæc omnia probamur in Christo prudentes et fortes.

15Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. + 4.15 Pædagogorum. Dum pædagogos nominat, pueros significat. Per Evangelium. Addidit per Evangelium, ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: Ne vobis dicatis Patrem in terra, unus est enim Pater Deus Matth. 23.; non ut hoc nomen cæteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in æternam vitam generamur, naturæ vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur.

Read all of Corinthios i 4

Cross References

Acts 20:31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. + 20.31 Memoria retinentes. RAB. Quod ipsis dixerat, vult illud esse memoria retinendum, non enim parva est custodia, divini præcepti memoria.

1 Corinthians 6:5Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? + 6.5 Ad verecundiam. Terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis dotati sunt, terrenis non debent negotiis implicari; ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Cavendum est tamen, ut hi qui donis spiritualibus emicant, nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed vel aliis quibus dignum est tractanda committant, vel per se gerant.

1 Corinthians 15:34Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. + 15.34 Evigilate. Hoc nolite, sed evigilate a corpore; et sic eritis justi; et post: Nolite peccare illis consentiendo, quia ignorant Deum.

2 Corinthians 7:3Non ad condemnationem vestram dico: prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. + 7.3 Ad commoriendum. Vel ut mecum patiamini, vel ut mecum coronemini.

2 Corinthians 12:14Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. + 12.14 Nec enim debent, etc. Carnales patres filiis congregant, sed spirituales dignum est ut a filiis sumptus accipiant. Hic autem in tantum probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritualem: et dicit non solum se pro salute eorum impendere, sed et mori paratum.

Colossians 1:28quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: + 1.28 Corripientes. Contradicentes corripimus et vincimus, et obedientes docemus. In omni sapientia. Vera sapientia est, cum Christus agnoscitur. Ut exhibeamus, etc. In quo. Quasi dicat: Labori meo adjungit Deus miracula ad confirmationem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 4:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 4:13Corinthios i 4Corinthios i 4:15 →