Corinthios i 4:15
Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. + 4.15 Pædagogorum. Dum pædagogos nominat, pueros significat. Per Evangelium. Addidit per Evangelium, ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: Ne vobis dicatis Patrem in terra, unus est enim Pater Deus Matth. 23.; non ut hoc nomen cæteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in æternam vitam generamur, naturæ vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
Cross References
Acts 18:4Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judæis et Græcis.
1 Corinthians 3:6Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.
1 Corinthians 9:1Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? + 9.1 Non sum liber. Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum, ita et illi. Quasi diceret: Abstinete ab hoc licito, quia ego habeo libertatem accipiendi stipendia, et tamen non accipio. Etsi sic inductum sit, intendit tamen se comprobare apostolum, quia occasione pseudoapostolorum minus de eo senserunt Corinthii.
1 Corinthians 9:14Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
1 Corinthians 9:23Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
Galatians 4:19Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: + 4.19 Donec Christus. Quem deformatis formosus sit in vobis. Vel, ut formosus aliis per vos appareat. Gravius dictum, quam si diceret eos formari in Christo.