Corinthios i 4:2
Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. + 4.2 Hic jam quæritur. Ita de nobis æstimandum, sed hic inter vos quod non alibi. Jam in præsenti cum exspectandum esset, donec Deus judicet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Moreover it is required in stewards, that a man be found faithful.
In Context
Cross References
Proverbs 13:17Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
Matthew 25:23Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
Luke 16:10Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. + 16.10 Qui fidelis. In pecunia cum paupere participanda. Et in majori. Adhærens Creatori, et cum eo spiritus unus effectus. Sed qui temporalia quæ possidet non bene dispensat, æternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat.
1 Corinthians 7:25De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. + 7.25 De virginibus. Causa illius fornicatoris, de omni fornicatione vitanda docet.
2 Corinthians 4:2sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. + 4.2 Commendantes. Ut luceat lux vestra coram hominibus. Coram Deo. Non ut videantur ab hominibus.
Colossians 4:7Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: