The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 4 › Corinthios i 4:5

Corinthios i 4:5

Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. + 4.5 Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore judge nothing before the time, until the Lord come, who both will bring to light the hidden things of darkness, and will make manifest the counsels of the hearts: and then shall every man have praise of God.

In Context

4Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. + 4.4 Nihil enim conscius sum. AMBR. Ne dicatis: Non peccavimus. Dixit sanctus Paulus: Etsi nihil mihi conscius sum; addidit tamen, sed in hoc justificatus non sum. Et vos etiam, si nihil estis conscii, confiteamini tamen Domino, ne quid sit quod vos prætereat.

6Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. + 4.6 Me et Apollo. Proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur sicut a nobis. Ne etc., unus, etc. Ab illo, id est meliori quam ille, id est, quasi sit alius ab illo qui nullus est, quantum ad se vel quantum ad ministerium.

Read all of Corinthios i 4

Cross References

Proverbs 12:8Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.

Ecclesiastes 12:14et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]

Matthew 7:1Nolite judicare, ut non judicemini. + 7.1 Nolite judicare. De dubiis, quia de manifestis judicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant: de quibus nemo sine periculo judicat. Judicium temerarium est quando, quibus commissum non est, judicant, sive sit de manifestis, sive de occultis. Committitur autem judicium vel magistris Ecclesiæ vel principibus terræ. Hi ergo si de manifestis judicent, quæ scilicet sunt convicta, vel confessa, non temere judicant; si autem de incertis, temere judicant hæc judicia prohibet.

Matthew 24:46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. + 24.46 Beatus ille. Æterna autem beatitudine glorificandus est qui Domino veniente ad judicium repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrans et in cura gregis vigilans. Rarus invenitur fidelis vel prudens, sed qui talis invenitur beatus est.

Matthew 25:23Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.

Luke 12:1Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. + 12.1 Attendite. Ad hoc fermentum pertinent omnia quæ superius in domo Pharisæi disputavit, unde et Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ I Cor. 5., etc. Attendite a fermento. Pulcher locus tenendæ simplicitatis et æmulandæ fidei, ne more Judæorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die judicii non posse esse latebram fraudis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 4:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 4:4Corinthios i 4Corinthios i 4:6 →