Corinthios i 4:6
Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. + 4.6 Me et Apollo. Proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur sicut a nobis. Ne etc., unus, etc. Ab illo, id est meliori quam ille, id est, quasi sit alius ab illo qui nullus est, quantum ad se vel quantum ad ministerium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 11:11Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat? + 11.11 Ipse enim novit. Ibid. Dum mens elatione attollitur, etc., usque ad quo vanitas cum iniquitate pertrahit, ad tumorem scilicet, subdit:
Psalms 146:3qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum; + 146.3 Et alligat. A similitudine medici, etc., usque ad et Dominus alligat contritiones. HIER. Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Jerusalem in Jericho Luc. 10., quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus. Cæterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas Isa. 1, secundum 70.. Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus; quæ tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas. 1
Jeremiah 17:5[Hæc dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. + 17.5 Maledictus homo. ID. Maledictus ergo Paulus Samosetanus et Photinus qui quamvis sanctum, etc., usque ad ut fieret utrumque unum, et non adoremus creaturam, sed Creatorem.
John 3:26Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. + 3.26 Et venerunt ad Joannem et dixerunt ei: Rabbi, etc. Volentes accusare Christum quem paulo ante viderant a Joanne baptizatum.
1 Corinthians 1:12Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. + 1.12 Hoc autem dico. Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. Ego quidem. Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret: in nomine ipsius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel posuit nomina bonorum apostolorum ut ostendat quod si in nomine majorum non est gloriandum, nec in nomine illorum quorum doctrina prava est, gloriandum est.
1 Corinthians 1:31ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.