The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 4 › Corinthios i 4:8

Corinthios i 4:8

Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. + 4.8 Jam saturati estis. Quasi: Inquiro a vobis, Quid gloriaris, etc.; sed non recte videor hoc facere; quia vos, jam saturati, jam divites, ironia est, ac si diceret: Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis. Regnetis. Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now ye are full, now ye are rich, ye have reigned as kings without us: and I would to God ye did reign, that we also might reign with you.

In Context

7Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? + 4.7 Quis enim te discernit. A massa perditorum? Nullus nisi Deus. Vel si baptizatus es a Petro, quomodo discerneris ab eo qui a Paulo? Nihil ille habet a baptista, nihil tu. Vel redarguit illos eosdem, qui gloriabantur de magisterio pseudo. Quasi dicat: Gloriaris pro illis, sed quid habes ab illis quod non a me? et si a me, quid contra me gloriaris, quasi non idem a me acceperis? Quid autem, etc. Aliud genus arrogantiæ amovere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere a se vel a ministro. Si autem accepisti. Hoc dicit contra illos, qui eadem quæ ab Apostolo audientes, de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam commendantes, gloriam in se vertebant; cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit.

9Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. + 4.9 Puto enim. Quasi dicat: Nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur. Dico sine nobis, quia per mala quæ patimur, Deus ostendit nos apostolos novissimos, de quibus non curetur, tanquam morti destinatos, id est ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos: quod per hoc videtur, quia ad spectaculum nostrum quasi ad monstrum conveniunt homines; per quod magis probamur amici Dei. Vel ideo deberetis nobiscum regnare, quia puto et certus sum quod nos sumus similes novissimis Eliæ et Enoch in tribulationibus. Et angelis. Boni angeli et boni homines laudant, mali irrident: hæc sunt dextera et sinistra. His utimur ad feriendum hostem, id est diabolum, nec illa elevant, nec ista frangunt.

Read all of Corinthios i 4

Cross References

Numbers 11:29At ille: Quid, inquit æmularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? + 11.29 Quid, inquit, æmularis. GREG., lib. XXIII Moral., cap. 24. Pia mens pastorum, etc., usque ad qui bonum quod habuit non invidit. Coturnicum multitudinem, qui parum, etc. RAB. in Num. Carnalis populus Judæorum, etc., usque ad Nostra autem conversatio in cœlis est II Cor. 10..

Proverbs 13:7[Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. + 13.7 Est quasi dives, non vere, ut qui induebatur purpura et bysso Luc. 16.; sed quia Deum non habuit, etc., usque ad quid vera paupertas agat, subditur.

Isaiah 5:21Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. + 5.21 Væ qui sapientes estis. Despecta Dei sapientia, etc., usque ad nec intrant ad Christum, nec permittunt intrare.

Luke 1:51Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.

Acts 20:29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.

Romans 12:3Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. + 12.3 Dico enim. Hoc est sacrificium Christianorum, ut multi unum corpus sint in Christo. Hoc enim in Sacramento altaris fidelibus voto demonstratur Ecclesiæ, quæ in ea re quam offert, significatur. Sicut enim panis ex multis granis conficitur, ita ex multis fidelium membris sancta constat Ecclesia, qui Creatoris sui participatione congaudent; cujus munere sancti sunt et unum, quod et in sequenti ostenditur, ubi ait: Multi unum corpus sumus in Christo I Cor. 10.. Quod non potest fieri, nisi sapiant ad sobrietatem, quod hic præcipitur. Sapere ad sobrietatem. Id est, quod, justitiæ terminos non egrediatur quod nobis solum utile sit, et nulli obsit. Mensuram fidei. Secundum fidem quam mensurate partitur Deus, hæc est fides per charitatem operans sine qua nulla cujusquam existimanda sunt opera. Christo non ad mensuram datus est spiritus, sed cæteris omnibus datur et datus additur; unde Joannes de Christo ait: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum, cæteris dividitur, non quidem Spiritus, sed dona ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 4:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 4:7Corinthios i 4Corinthios i 4:9 →