The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 4 › Corinthios i 4:9

Corinthios i 4:9

Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. + 4.9 Puto enim. Quasi dicat: Nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur. Dico sine nobis, quia per mala quæ patimur, Deus ostendit nos apostolos novissimos, de quibus non curetur, tanquam morti destinatos, id est ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos: quod per hoc videtur, quia ad spectaculum nostrum quasi ad monstrum conveniunt homines; per quod magis probamur amici Dei. Vel ideo deberetis nobiscum regnare, quia puto et certus sum quod nos sumus similes novissimis Eliæ et Enoch in tribulationibus. Et angelis. Boni angeli et boni homines laudant, mali irrident: hæc sunt dextera et sinistra. His utimur ad feriendum hostem, id est diabolum, nec illa elevant, nec ista frangunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I think that God hath set forth us the apostles last, as it were appointed to death: for we are made a spectacle unto the world, and to angels, and to men.

In Context

8Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. + 4.8 Jam saturati estis. Quasi: Inquiro a vobis, Quid gloriaris, etc.; sed non recte videor hoc facere; quia vos, jam saturati, jam divites, ironia est, ac si diceret: Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis. Regnetis. Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.

10Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. + 4.10 Propter Christum. Cujus crucem prædicamus, quod vos tacentes, videmini in Christo prudentes.

Read all of Corinthios i 4

Cross References

Acts 19:31Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum:

1 Corinthians 15:30ut quid et nos periclitamur omni hora?

2 Corinthians 4:8In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:

Philippians 1:29quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: + 1.29 Non solum, etc. Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum.

1 Thessalonians 5:9quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 4:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 4:8Corinthios i 4Corinthios i 4:10 →