The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 5 › Corinthios i 5:1

Corinthios i 5:1

Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. + 5.1 Omnino auditur. Incipit agere de fornicatione, et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam inhærentes illi, non esse immunes a crimine demonstravit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It is reported commonly that there is fornication among you, and such fornication as is not so much as named among the Gentiles, that one should have his father’s wife.

In Context

2Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. + 5.2 Inflati estis. Vento superbiæ, quæ pellit misericordiam; quia si unum membrorum patitur, compatiuntur et cætera.

Read all of Corinthios i 5

Cross References

Genesis 35:22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. + 35.22 Abiit Ruben, etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, etc. Erant autem, etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.

Genesis 49:4Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

Leviticus 20:11Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. + 20.11 Qui dormierit, etc. Hæc superius dicta et exposita sunt, ubi dictum est: Non revelabis turpitudinem patris tui, etc. Sed hic aperte tan git eum qui idem quod proximus agit, nec peccati societate erubescens, prodit; in quo mortis pœnam legislator sanxit. Novercæ autem virum conjunxit, quia quod in patrem a filio delinquitur, hoc in filium a patre committitur, et similis utrobique impietas. ORIG., ubi supra. Supra dictum est, etc., usque ad non solum pro qualitate, sed etiam pro quantitate.

Deuteronomy 27:20Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen. + 27.20 Maledictus qui dormit cum. Omnis incestus abominatio est, sed specialiter hæreticos atque schismaticos percutit, qui sponsam Christi qui omnium pater et creator est errore corrumpunt. Tropologice vero prohibet ne quis actionem pravam patris sui imitando diffamet, et ignominiam ejus revelet.

2 Samuel 16:22Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël.

1 Chronicles 5:1Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. + 5.1 Sed cum violas, etc. RAB. Ideo ablata sunt Ruben primogenita, quia dormivit cum Bala, concubina patris sui, et data sunt Joseph filio juniori, cujus progenies multiplicatur et excedit potentiam regni inter decem tribus. Mystice autem significat ruinam prioris populi, qui ut primogenitus debebat sacerdotium et regnum accipere; sed quia maculavit stratum patris sui, id est corpus Christi, in quo erat plenitudo divinitatis, in cruce suspendit et occidit: primogeniti dignitas ad spiritualem Joseph, id est Christum et Ecclesiæ populum translata est; ad quem pater: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, etc. Psal. CIX.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 5:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
Corinthios i 5Corinthios i 5:2 →